monumenta.ch > Augustinus > sectio 13 > bavPal.lat.311.323 > bkeCod.16.75r > bsbClm14056.3 > sectio 15 > sectio 22 > bkeCod.16.198v > bnf15046.218 > hlw17.224 > sectio 25 > salCod.Sal.X,16.329 > sectio 4 > sectio 7 > bsbClm14439.93 > bnf8907.107 > bnf9389.107 > bnf15046.223 > Psalmi, 30 > sectio 52 > bumMs.H125.158 > bnf8040.2 > bkeCod.16.58v > bumMs.H125.22 > bnf15046.173 > sectio 112 > sectio > Matthaeus, 20 > bsbClm6436.54 > bnf6620.58 > 102 > bsbClm536.115 > Ioannes, 2 > bnf8907.67 > sectio 24 > 45 > csg899.22 > bumMs.H125.10 > bnf6387.4 > sectio 14 > salCod.Sal.X,16.330 > sectio 7 > sectio 15 > sectio 43 > sectio 2 > bnfNAL1592.388 > sectio 29

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 29
Unde et ob has causas effundit homo, hoc quod ipse in intellectu suo scienter comprehendit: discretionem in creaturis, ita quod novit quae sint amabiles et odibiles, et quae utiles atque inutiles, et quod etiam post haec in fide qua ipse Deum intelligit concluduntur omnia opera ipsius; ita quod et Deo et angelis eius placent, aliquando etiam tango hominem in animo ipsius, et moneo eum ut incipiat operari iustitiam et devitare malum; sed dedignatur me, et putat quod possibile sibi sit quidquid facere voluit, ac spatium poenitendi sibi ipsi constituit usque ad tempus illud dum corpus eius in simplicitate frigidae aetatis sibi consentiat, et dum etiam propter senectutem sibi fastidio sit amplius peccare.